- ADEMPRUM vel ADEMPRIVUM
- ADEMPRUM, vel ADEMPRIVUMCaesari Nostradamo in Histor. Provinc. p. 398. ius qucddam fuit, a Comitibus Provinciae subditis suis impositum, ad expensas facienda, pro maritandis seu nuptum collocandis filiabus, pro expeditionibusHierosclymitanis obeundis et pro terris acquirendis: quô casu eadem esset vis vocabuli ac Auxilii, de quo infra. Sed non solius Provinciae terminis circumscriptam hanc vocem esse, cum in Occitania, atque adeo in Hispania etiam, Adempra nata fuerint, sumique ut plurimum pro qualibet preaestatione, docet Car. du Fresne. Origo vocis, ab adimendo seu ademptis rebus, accersitur Dion. Salvaingo in Tract. de Iurib. domin. c. 40. Et certe legitur in Charta Wilhelmi Regis Rom. A. C. 1252. in Probat. Histor. Sabaud. Nec non adempta, quoestus, tallias alias exactiones consuetas etc. Ita ademption in veteri Charta, apud Columbum in Episcopis Sistaricensibus l. 3. num. 13. idem fonat, quod tolta, apud praefatum Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.